Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 11: Versus 32

Conclusit.Id est permisit concludi. Hic videtur aliquo modo mysterium exponere.Conclusit enim Deus omnia in infideli,ut de amaritudine infidelitatis suae poenitendo confusi, ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent:Quam magna multitudo dulcedinis tuae, DominePsal. 30.Omnium.Id est Judaeorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
(* Traductions européennes)